- 10 -

1329 (9. maja) Wrocław w środę po niedzieli Miłosierdzia Pańskiego etc.

HenrykHenryk IV. (II.) Wierny (Żagański), książę żagański w l. 1309 – 1342, od r. 1329 dziedziczny lennik czeski; na wielu dokumentach tytułował się Dziedzicem Królestwa Polskiego (Heres Regni Polonie), książę Śląska, pan na Głogowie i Żaganiu, przekazał w lenno JanowiJan I. Luksemburski, także Jan Ślepy (cz.: Jan Lucemburský, niem.: Johann von Luxemburg), od r. 1309 hrabia Luksemburga, od 1310 król Czech, w l. 1310 – 1335 tytularny król Polski, królowi Czech, swoją ziemię.

— In nomine domini amen. Noverint universi tam presentes quam posteri noticiam presencium aut copiam habituri, quod quia nos Henricus dei gracia dux Slesie et GlogovieGłogów ac dominus SaganensisŻagań ob specialis amoris affectum, quem erga magnifici principis domini Johannis Boemie et Polonie regis ac Lucemburgensis comitis domini nostri charissumi gerimus celsitudinem, habito nobis cum amicis quoque ac fidelibus nostris consilio diligenti ac deliberacione matura, accedentibus eciam favore et consensu eorundem expressis ad subscripta, bonum in hoc nostrum principaliter, consequenter autem fidelium terrarum civitatum hominum et bonorum omnium nostrorum infrascriptorum commodum statumque in antea pacificum perpendentes, princeps et vasallus suus heredum successorum suorum Boemie regum ac ipsius regni Boemie in perpetuum fieri et fore decrevimus, omnia et singula bona nostra sub eisdem libertatibus ac iuribus quibus a predecessoribus nostris ad nos pervenisse noscuntur omnesque terras nostras quas ad presens possidemus vel possidebimus quocunque tytulo in future tam citra quam ultra fluvium qui OderaRzeka Odra dicitur cum civitatibus ac castris eis adiacentibus ac aliis, SaganoŻagań videlicet VreinstatKożuchów SprotawSzprotawa GrunemberchZielona Góra KrozzenKrosno Odrzańskie NuenburchNowogród Bobrzański w pow. Zielona Góra WartemberchOtyń w pow. Nowa Sól MalnitzMałomice w pow. Żagań PusaPuszczyków, niegdysiejszy folwark Puschvorwerk, następnie część wioski Stary Żagań, w pow. Żagań PobersberchBobrowice, niegdyś miasto, obecnie wieś, w pow. Krosno Odrzańskie CzulchowSulechów w pow. Zielona Góra (Cylichowa w Kodeksie Dypl. Wielkopolski, KDW) SwibosinŚwiebodzin LubnawLubrza w pow. Świebodzin ButniczNie zidentyfikowano BentschiczZbąszyń w pow. Nowy Tomyśl CopanizKopanica w pow. Wolsztyn BrandatendorfPrzyprostnia w pow. Nowy Tomyśl NetkaNietków w pow. Zielona Góra BabinmostBabimost w pow. Zielona Góra PremundPrzemęt w pow. Wolsztyn PrsibowPrzyborów w pow. Nowa Sól TrebechowTrzebiechów w pow. Zielona Góra cum ceteris fortaliciis et municionibus nostris omnibus appendiis dominiis oppidis villis allodiis feudis feudalibus nobilibus et plebeiis iuribus reditibus proventibus et utilitatibus eorundem quocunque vocentur nomine vel in quibuscunque consistant, nostro heredum et successorum nostrorum Slesie et Glogovie ducum ac dominorum Saganensium nomine in regis ipsius manibus sponte et libere resignantes ab eo in feudum recepimus perpetuum factoque sibi per nos fidelitatis debite homagio, prestito corporali nihilominus iuramento, ipsi regi heredibus et successoribus suis predictis tanquam veris dominis nostris velut princeps et vasallus eorum regnique Boemie antedicti parere deinceps promisimus et intendere in eosdem et contra quemlibet principem et hominem ipsos pro viribus fideliter adiuvare, reservata nobis edificandi ac restaurandi municiones novas in terris nostris et bonis premissis et destruendi veteres ubicunque et quandocunque nobis videbitur pro nostro terrarum predictarum et hominum nostrorum commodo expedite libera facultate, volentes et firmiter statuentes, ut, si forte nos heredes aut successores nostri sublati de medio fuerimus heredibus legitimis et presertim masculinis non relictis, extunc iam dicta bona nostra terre civitates et opida cum omnibus pertinenciis suis ut predicitur ad fratres nostros principes illustres dominum Conradum177 videlicet ducem Slesie et Glogovie dominum Olsnensem ac dominum Joannem178 ducem Slesie et Glogovie ac dominum Stynavie heredesque masculos duntaxat si quos reliquerint, si autem nullos post se masculos reliquerint, ad regnum Boemie predictum libere et hereditarie debebunt pertinere. Hoc tamen addidendum duximus nominatim, quod, si nos ipsi heredes vel successores nostri prefati cum clericis civibus rusticis et iudeis nostris aliquid cause questionis vel iudicii instauraverimus, de his et huiusmodi rex heredes et successores sui predicti nobis heredibus vel successoribus nostris superstitibus intromittere se non debeant quovis modo; si vero nobiles vel fideles terrarum nostrarum suprascriptarum debitam per nos heredes vel successores nostros de suis questionibus aut causis nobis metis, de quibus iuxta literarum regalium datarum nobis continenciam secundum fidelium nostrorum sentenciam et dictamen subire tenemur et facere indicium, assequi non possint iusticiam, regem heredes et successores sues prenotatos adire poterunt libere querelas ipsorum proponere et defectus, nosque heredes et successores nostri predicti citati ibidem coram rege videlicet heredibus et successoribus suis Boemie regibus, ubicunque fuerint Boemie aut Polonie, coram altero vero principe per eos ad hoc iudice deputato sisti tenebimur in terra Wratislaviensi duntaxat iudicio, facere et subire de nobis heredibus vel successoribus nostris conquerentibus quibuslibet iusticie complementum. Illud insuper specifice decrevimus exprimendum, quod si fortasse nos heredes vel successores nostros gravatos inopia debitis aut alia causa racionabili aliqua territorii et dominii aliquanti de nostris vendere aut obligare continget municionem principi nobis equali aut eciam territorium non habentem seu dominium alteri ipsi regno Boemie competenti, municionem eandem, sive dominium habeat et territorium sive non, vendendam vel obligandam ipsis regi heredibus et successoribus suis exhibere pre ceteris debeamus, qui si ipsam emere vel in pignore recipere noluerint, princeps ipse municionem predictam territorium videlicet habentem emens aut pignore tenens in feudum ipsam recipere tenebitur ab eisdem ipsisque tanquam suis veris dominis parere servire intendere de eadem: alter vero non princeps emens vel pignore tenens municionem nostram ut predicitur territorium aut dominium non habentem, a nobis heredibus et successoribus nostris eam in feudum recipere tenebitur hoc adiecto, quod rex heredes aut successores sui antedicti municiones supradictas pro summa eadem in qua obligate fuerint vel vendite redimere valeant quando velint. Illud etiam nolumus preterire, quod si rex heredes vel successores sui sepe dicti nos heredes aut successores nostros pro prestando ipsis per nos adiutorio ad partes extra Bohemiam et Poloniam evocaverint alienas, convenienciam nobis debitam, ne serviciis nimiis et importabilibus pregravemur, facere teneantur. In quorum omnium testimonium presentes fieri iussimus litteras sigilli nostri robore communitas.
Datum et actum Wratislavie feria III post dominicam Misericordia domini anno domini millesimo trecentesimo vicesimo nono.

Lehns- und Besitzurkunden Schlesiens und seine einzelne Fürstenthümer im Mittelalter. Herausgegeben von Dr. C. Grünhagen und Dr. H. Markgraf. Erster Theil. Leipzig 1881.